School of Historical Studies

Carolingian Polyptyques

Prüm


.I. Incipit descriptio de Rumersheym

Sunt in Rumersheym mansa integra servilia. XXX., terra indominicata mansa .VII. .Widradus habet mansum integrum, solvit in censu pro suale porcum .I. valente denariis .XX., de lino libram .I., pullos .III., ova .XVIII.; unoquoque anno ducit de vine in mense maio carradam dimidiam et in octobri dimidiam; ducit se fimo carradas .V.; duarastuvas .V., ligna glavem .I., in latitudine pedes .VI. et in logitudine pedes .XII. ad carrados duodecim. Panem et cervisam facit. Ducit ad monasterium axiles et facit unusquisque in silva ad porcos ebdomabam .I. secundum  ordinem suum; iugera .III. .Facit per totum annum  unaqueque ebdomada dies .III.
Translation >>

Adducit de Hunlar ad monasterium de annona modios .V. . Wactas facit. Quando .XV. noctes facit et fenum colligit et curvadas facit, panem et cervisa et carnem eis datur oportuno tempore, alio tempore nichil. Claudit in circuitu messem perticas .VI., in broil .III. .Unam aream in orto dominico mundat. Femina sua debet suere femoralia. In hostilicium carrum .I. et boves .III. a medio maio usque medium augusti.
Translation >>

Reimbaldus habet de terra iornales .III. et curtilem .I., unde debet exire in unaquaque ebdomada dies .II. et ad .XV. noctes ebdomadam .I. et pullum .I. .Femine prevendariorum unaqueque ebdomada dies .II., unum cum pane et alium sine pane, sin autem, dimidiam libram lini aut dimidium camsilem facit.
Translation >>

Femina Alduini habet curtilem .I. et terras, facit servicium et dimidium camsilem.
Translation >>

Nantcherus habet curtilem et pratum. Femina de ecclesia habet .I. et solvit denarios .IIII.
Translation >>

.II. De Wettellendorpht

In Wettellendorpht sunt mansa servilia .V. et dimidium, que similiter seviunt sicut in Rumersheym. Franco tenet mansum dimidium in ipsa villa, qui similiter deberet servire. Nepos Hericoni maioris tenet iornales. Herico maior tenet mansa servilia .II. et Guntherus similiter .II. servilia, que etiam similiter servire debuissent sicut superiores et modo scaram facit sicut ceteri scararii. Sunt ibi farinarii .III. .Unus molendinarius tenet de terra iornales pro sua vestimenta. Qui dimidia mansa tenent, tres dies faciunt.
Translation >>

.XCVI. De Rembahc

Sunt in Rembahc mansa .XLVIIII. .Solvit unusquisque sualem valente solidos .II.; libram lini aut camsilem facit; pro hostelicio denarios .VI.; in altero anno procum donativum pro denariis .IIII.; anno altero scindalas .C.; pullos .III., ova .X.; de fimo carradas .X.; facit iugera .IIII. semis […]vadas .II., angarias .II.; panem et cervisam facit; claudit in curtem et in campo; scaram facit, ubi ei precipitur; wactat; duas .XV. noctes. Ex his mansis solvunt .XVIIII. samsugas unusquisque .XXX.; parafredum dant; colligunt fenum et annonam et vindemiam; colligunt linum et parant. Sunt ex supradictis mansis servilia .V., qui faciunt in orto lectum .I.; tres dies in ebdomada; pullos .II., ova .V.; camsilem facit; iugera .III. .
Translation >>

Ex predictis mansis tenet Sigilo .VIII., Lanbertus .IIII. semis Benno .IIII. Erleboldus .I.  .Ex ibi terra dominicata iugera .CCLXVI. semis, ex quibus tenet Sigilo . XXXIII., Lanbertus .XX., Benno .XVIII., Erleboldus .VI., Ruotbaldus .VII. semis. Sunt ibi prata ad pradictis tenet Wernarius in Dodonuuelt mansa .IIII. et iugera .III. cum eodem servitio et censu.
Translation >>

.XCVII. De Dusburhc

Est in Dusburhc ecclesia, unde omni anno debet exire solidi .XXX. .Sunt ibi mansa ledilia .XVIIII. Solvit unusquisque ad naviatatem domini unciam .I., ad pascham pullum .I., ova .X.; in estate pro hostelicio denarios .XII.; de lino libram .I. et altero anno porcum .I. valente denarios .V.; dies .II. in ebdomada operatur. Sunt alia mansa .II., unaqueque solvit in anno solidos .III. et nichil aliud solvit.
Translation >>

Est in Embrike mansus .I., ad natalem domini solvit unciam .I.; de lino libram .I.; in ebdomada facit dies .II. .Sunt ibi mansa apsa .III. . Fresones, qui manent in Dusburhg, solvunt ad festivitatem sancti Martini uncias .VIII. semis, ad pascha uncias .V. et denarios .XII. .
Translation >>

Sunt ibi mansa .IIII., quos Meginardus dedit, una ex illis solvit de ordeo modios .XV., de siclo modios .XVI., de avena modios .XIIII.; multones .II. valente denarios .XII.; in anno .XIIII. dies, uno die arare debet. Alter mansus solvit de ordeo modios .XXXI., de avena modios .XII., arietes .II.; .XIIII. dies operatur et unam diem arat. Tercius mansus solvit de siclo modios .XVI., de ordeo modios .XII., de avena modios .X., multones .II.; dies .XIIII. et unum diem arat. Mansa Quarta solvit de siclo modios .XVI., de ordeo modios .XII., de avena modios .X., ceterum ut supra. Sunt ibi haistaldi .VIII., solvit unusquisque denarios .XII., femine solvent solidos .V. .
Translation >>

.IC. De Aldenselen

Sunt in Aldenselen mansa .IIII., qui solvunt uncias .VIII. et nichil aliud. Sunt ibi alia mansa .XIII. . Solvit unusquisque ad natalem domini denarios .XX., ad pascha pullum .I., ad pascendos poledros denarios .V.; de vino denarios .III.; de feno carradam .I.; ad pentecostem porcum .I. valente denarios .V.; hostilicos denarios .IV. .
Translation >>

Ratelin habet mansum .I., qui solvit denarios .XXV., nichil aliud. Rin habet duas partes mansi, Gelo similiter; solvit unusquisque denarios .XIII. et semis, pullum .I., hostilicios denarios .IIII., de vino denarios .II., ad pascendos poledros denarios .III., porcum .I. valente denarios .V. . Est ibi unam territorium capiente semente modios .XXX. . Illo, quo seminatum fuerit, solvit denarios .XII., quando seminatum non fuerit, nichil solvit. Translation >>

 

UPDATED:January 2008
MAINTAINER
This document has been approved by the head of department or section.