School of Historical Studies

Carolingian Polyptyques

Brevium Exempla


….non pergit, duos annos multonem optimum I, in tertio vero anno de annona modios IV.
Translation >>

2. Item de eodem. Invenimus in insula quae Staphinseie nuncupatur ecclesiam in honore sancti Michaelis constructam, in qua repperimus altare auro argentoque paratum I. Capsas reliquaram deauratas et cum gemmis vitreis et cristallinis ornatas V, cuprinam per loca deauratam I. Crucem reliquiarum parvulam cum clave lamminis argenteis deauratam I; aliam vero crucem parvam reliquiarum auro vitroque fabricatum I; aliam vero crucem maiorem auro argentoque paratam cum gemmis vitreis I. Pendet super idem altare corona argentea per loca deaurata I, pensans libras II, et in medio illius pendit crux parva cuprina deaurata I et pomum cristallinum I; et in eadem corona per girum pendent ordines margaritarum diversis coloribus XXXV. Est ibi de argento munidato solidi III. Habentur ibi inaures aurei IV, pensantes denarios XVII. Sunt ibi calices argentei II, quorum unus de foris sculptus et deauratus pensat pariter cum patena sua solidos XXX, alter vero de foris sculptus et deauratus pensat pariter cum patena sua solidos XV. Offertorium argentum I, pensantem solidos VI. Bustam cum cupercolo argenteam ad timiama portandum I pensatem solidos VI. Alaim bustam argenteam pensatem solidos V.
Translation >>

3. Invenimus ibi turabulam argentum per loca deauratum I, pensantem solidos XXX. Alium etiam turabulum cuprinum antiquum I. Ampullam cuprinam I, aliam ampullam stagneam I. Urceum cum aquamanile cuprinum I. Ollam vitream magnam I. Ampullas vitreas parvulus cum balsamo II. Pendent super candem ecclesiam signa bona II, habentes in funibus circulos cuprinos deauratos II.
Translation >>

4. Invenimus ibi planetas casteanas II, de lana factum et tinctam I. Dalmaticam I, siricam I, albas VII. Amictus IV. Fanones lineos serico paratos ad offerendum as altare XIII. Pallia ad altaria induenda VIII. Pallia de lana facta et tincta ad altare induendum II. Pallia linea tincta II. Linteamina serico parata ad altaria vestinenda XX. Manicas sericeas auro et margaritis paratas IV, et alias sericeas IV. Corporales IV. Orarii II. Plumatium serico indutum I.
Translation >>

5. De libris: liber eptaticum Moysi, et liber Iosuae, et liber iudicum, et Ruth, et libri regum IV, et libri paralippomenon II in uno volumine; liber psalmorum Davit, sapientiae, et liber Iesu filii Sirach, et liber Iob, et liber Tobi, et liber Iudith, et liber Hester, et libri duo Machabeorum in uno volumine; libri XII prophetarum et libri Hesdrae duo in uno volumine; liber actuum apostolorum, et liber epistolarum Pauli, et libri epistolarum canonicarum, et liber apocalipsin in uno volumine; liber lectionarius, tabulas lamminis cuprinis deauratis habens paratas I, liber omeliarum diversorum auctorum I, liber beati Gregorii quadraginta omeliarum I, libri sacrementorum III, libri lectionarii II, liber canonum excerptus I, liber expositio psalmorum sine auctore I, liber quattor euangeliorum vetustus I, libri antefonarii II, liber commentarii Hieronimi in Matheum I, liber regule sancti Benedicti I.
Translation >>

6. Est ibi de vitro duae tine plene; de plumbo tabule III, et una massa, et calami CLXX; faldonem ad sedendum I.
Translation >>

7. Item unde supra. Invenimus in codem loco curtem et casam indomincatam, cum ceteris aedificiis as praefatam ecclesiam respicientem. Pertinent ad eandam curtem de terra arabili iurnales DCCXL; de pratis, unde colligi possunt de foeno carradas DCX. De annona nihil repperimus, excepto quod dedimus provendariis carradae XXX; qui sunt provendati usque ad missam sancti Iohannis, et sunt LXXII. De brace modii XII. Caballum domitum I, boves XXVI, vaccas XX, taurum I, animalia minora LXI, vitulos V, verivices LXXXVII, agnellos XIV, hircos XVII, capras LVIII, hediculos XII, porcos XL, porcellos L, aucas LXIII, pullos L, vasa apium XVII. De lardo baccones XX pariter cum minutiis, unctos XXVII, verrem occisum et suspensum I, formaticos XL. De melle sicclus dimidius; de butiro sicli II, de sale modii V, de sapone sicli III. Culcita cum plumatiis V, caldaria aerea III, ferrea vero Vi, gramacula V, luminare ferreum I, tinas ferro ligatas XVII, falces X, falciculas XVII, dolaturas VII, secures VII, coria hircina X, pelles vervicinas XXVI, sagenam ad piscandum I. Est ibi genitium, in quo sunt feminae XXIV; in quo repperimus sarciles V, cum fasciolis IV, et camisiles V. Est ibi molina I; reddit annis singulis modios XII.
Translation >>

8. Respiciunt ad eandam curtem mansi ingenuiles vestiti XXIII. Ex his sunt VI, quorum reddit unusquisque annis singulis de annona modios XIV, friskinguas IV, de lino ad pisam seigam I, pullos II, ova X, de semente lini sextarium I, de lenticulis sextarium I, operatur annis singulis ebdomades V, arat iurnales III, secat de foeno in prato dominico carradas I et intorucit; sacram facit. Ceterorum vero sunt VI, quorum unusquisque arat annis iurnales II, seminat et introducit: secat in prato dominico carradas III et illias introducit; operatur ebdomadas II; dant inter duos in hoste bovem I, quando in hostem non pergunt; equitat quocumque illi praecipitur. Et sunt mansi V, qui dant annis singulis boves II; aequitat quocumque illi praecipitur. Et sunt mansi IV, quorum arat unusquisque annis singulis iurnales IX, seminat et introducit; secat in prato dominico carradas III et illud introducit; operatur in anno ebdomadas VI, scaram facit ad vinum ducendum, fimat de tera dominica iurnalem I, de ligno donat carradas X. Et est unus mansus, qui arat annis singulis iurnales IX, seminat et introducit; secat de foeno in prato dominico carradas III et illas introducit, scaram facit, parafredum donat; operatur in anno septimanas V. Serviles vero mansi vestiti XIX, quorum reddit unusquisque annis singulis friskingam I, pullos V, ova X, nutrit porcellos dominicos IV, arat dimidiam araturam: operatur in ebdomada III dies: conficit bracem et coquit panem.
Translation >>

9. Restant enim de ipso episcopatu curtes VII de quibus hic breviatum non est; sed in summa totum continentur. Habet quippe summa Augustensis episcopatus mansos ingenuiles vestitos MVI, absos XXXV, serviles vero vestitos CCCCXXI, absos XXXXV; inter ingenuiles autem et serviles vestitos MCCCCXXVII, absos LXXX.
Explicit.
Translation >>

De illis clericis et laicis, qui illorum proprietates donaverunt ad monasterium quod vocatur Wizunburch et e contra receperunt ad usum fructuarium.

10. Hartwic presbiter tradidit ad ipsum monasterium supradictum in pago Wormacinse medietatem de illa ecclesia quae est constructa in villa Hessiheim, et cum casa dominicata mansos vestitos serviles IV, et de vineis picturas V: et e contra recepit illam ecclesiam in villa Unkenstein, et cum casa dominicata mansos vestitos serviles VI, de vineis picturas V, de prata et carra XX; in ea vero ratione, ut id ipsum quod tradidit diebus vitae suae habeat in precarium.
Translation >>

11. Motwinus et uxor eius similiter tradiderunt ad ipsum monasterium in villa Hessihaim in ipso pago cum casa dominicata mansos vestitos serviles VI, de vineis picturas V, de prata ad carradas XII; et e contra receperunt in ipsa villa cum casa dominicata mansos vestitos serviles VI, de vineis picturas VII, de prata ad carradas XV.
Translation >>

12. Unroh habet in ipso pago similiter in praecarium in villa illa mansum vestitum I, serviles absos II, de vinea pictura I, de prata ad carradas XX, diebus vitae suae.
Translation >>

13. Birniho presbiter tradidit ad ipsum monasterium in ipso pago in villa Franconadal ecclesiam I, et cum casa dominicata mansos vestitos serviles VII, de vineis picturas III, de prata ad carradas XX; et e contra recepit in ipso pago villa Marisga mansos serviles absos III, de vineis pictura I, de prata ad carradas XX.
Translation >>

14. Similiter tradidit Gomoldus ad ipsum monasterium in ipso pago in villa nuncupatur Wisa cum casa domincata mansos serviles vestitos V, de vineis picturas III, de prata ad carradas XX; et e contra recepit in ipsa villa cum casa dominicata mansos vestitos serviles IV, de vineis picturas II.
Translation >>

15. Graolfus clericus tradidit ad ipsum monasterium in ipso pago, in villa illa cum casa dominicata mansos vestitos serviles V, de vineis picturas IV: et e contra recepit in ipso pago in villa illa cum casa dominicata mansos vestitos serviles V, de vineis picturas quinque.
Translation >>

16. Et sic cetera breviare debes.
Translation >>

De beneficiariis qui de eodem monasterio beneficium habere videntur.

17. Habet Hunbertus in beneficium in pago Wormacinso, in villa nuncupante Wanesheim cum casa dominicata mansos vestitos serviles VI, ingenuiles vestitos II, absos IV, de prata ad carradas XX, de vineis picturas VI, et silvam communem: et in ipsa villa habet Friduricus beneficium.
Translation >>

18. Baldrih habet beneficium in ipso pago in villa nuncupante illa cum casa dominicata mansos vestitos serviles V, absos IV, de prata ad carradas XXX, de vineis picturas V, molino I, et silvam communem.
Translation >>

19. Habet Gerbertus in ipso pago in villa illa beneficium casa dominicata, mansos serviles absos V, de vineis picturas V.
Translation >>

20. Meginhartus habet in beneficium in ipso pago in villa Alasenza cum casa dominicata mansos vestitos serviles II, absos III, de prata ad carradas XV, de vineis picturam I, molinum I, et silvam communem.
Translation >>

21. Habet Herigis in ipso pago in beneficium in villa illa mansos vestitos serviles IV, absum I, de vineis picturas II.
Translation >>

22. Waltheri habet in beneficium in ipso pago in villa illa cum casa dominicata mansos vestitos serviles VI, de vineis picturas VI, de prata ad carradas VI; et inter Lorenzenvillare et Hepfanheim et Winolfesheim mansos vestitos serviles II, absos II. Et habet ipse Waltheri in pago Spirinse in villa Tatastat ecclesiam I cum casa dominicata, mansos vestitos ingenuiles IV, serviles vestitos X, absum I, de vineis picturas V, de prata ad carradas XX.
Translation >>

23. Et sic cetera de talibus rebus braviare debes.
Translation >>

24. Item adbreviandum de peculiis.
Translation >>

De ministerio illius maioris vel ceterorum.

25. Invenimus in Asnapio fisco dominico salam regalem ex lapide factam optime, cameras III; solariis totam casam circumdatam, cum pisilibus XI; infra cellarium I; porticus II, alias casas infra curtem ex ligno factas XVII cum totidem cameris et ceteris appendiciis bene conpositis; stabolum I, coquinam I, pistrinum I, spicaria II, scuras III. Curtem tunimo strenue munitam, cum porta lapidea, et desuper solarium ad dispensandum. Curticulam similiter tunimo interclausam, ordinabiliter dispositam, diversique generis plantatam arborum. Vestimenta: lectum parandum I, drappos ad discum I parandum; toaclam I. Utensilia: concas aereas II, poculares II, calderas aereas II, ferrea I, sartaginem I, gramalium I, andedam I, farum I, secures II, dolatorium I, tenebros II, asciam I, scalprum I, runcinam I, planam I, falces II, falciculas II, palas fero paratas II. Utilensia lignea ad ministrandum sufficienter. De conlaboratu: spelta vetus de anno praeterito corbes LXXXX, quae possunt fieri de farina pensas CCCCL, ordeum modios C. Presenti anno fuerunt speltae corbes CX: seminavit ex ipsis corbes LX, reliqua repperimus; frumenti modii C: seminavit LX, reliqua repperimus; sigilis modii LXXXXVIII, seminavit totidem; ordeo modii MDCCC: seminavit MC, reliqua repperimus. Avena modios CCCCXXX, faba modium I, pisos modios XII. De molinis V: modios DCCC ad minorem mensuaram; dedit prebendariis modios CCXXXX, reliqua repperimus. De cambis IV: modios DCL ad minorem mensuaram. De pontibus II: sale modios LX, et solidos II. De ortis IV: solidos XI, mel modios III. De censu: butyrum modium I; lartum de praeterito anno baccones X, novos baccones CC cum minucia et unctis; formaticos de anno presenti pensas XXXXIII. De peculio: iumenta maiora capita LI, de anno tertio V, de preterito VII,de presenti VII; poledros bimos X, annotinos VIII; emissarios III, boves XVI, asinos II, vaccas cum vitulis L, iuvenecos XX, vitulos annotinos XXXVIII, tauros III, porcos maiores CCLX, porcellos C, verres V, vervices cum agnis CL, agnos annotinos CC, arietes CXX, capras cum hedis XXX, hedos annotinos XXX, hircos III, aucas XXX, pullos LXXX, pavones XXII.
Translation >>

26. De eo quo supra. Item de mansionilibus quae ad supra scriptum mansum ascipiunt. In Grisone villa invenimus mansioniles dominicatas, ubi habet scuras III et curtem sepe circumdatam. Habet ibi ortum I cum arborilis; aucas X, anantes VIII, pullos XXX.
Translation >>

27. In alia villa repperimus mansioniles dominicatas et curtem sepe munitam, et infra scuras III, vinea arripennem I, ortum cum arboribus I, aucas XV, pullos XX.
Translation >>

28. In villa mansioniles dominicatas. Habet scuras II, spicarum I, ortum I, curtem sepe bene munitam.
Translation >>

29. Item unde supra. Mensuram modiorum et sestariorum ita invenimus, sicut et in palatio. Ministeriales non invenimus aurifices, neque argentarios, ferrarios, neque ad venandum, neque in reliquis obsequiis. De herbis hortulanis quas repperimus: id est lilium, costum, mentam, petresilum, rutam, apium, libesticum, salviam, satureiam, savinam, porrum, alia, tanazitam, mentastram, coliandrum, scalonias, cepas, caules, ravacaules, vittonicam. De arboribus: pirarios, pmoarios, mispilarios, persicarios, avelanarios, nucarios, morarios, cotaniarios.
Translation >>

30. Repperimus in illo fisco dominico domum regalem, exterius ex lapide et interius ex ligno bene constructam; cameras II, solaria II. Alias casas, infra curtem ex ligno factas VIII; pisile cum camera I, ordinabiliter constructum; stabolum I. Coquina et pistinum in unum tenentur. Spicaria quinque, granecas III. Curtem tunimo circumdata desuperque spinis munitam cum porta lignea. Habet desuper solarium. Curticulam similiter tunimo interclusam. Pomerium contiguum, diversi generis arborum nemorosum. Infra vivarium cum piscibus I; hortum bene compositum I. Vestimenta: lectum parandum I, drappos ad discum parandum I, toaclam I. Utensila: concas aereas II, pocularem I, baccinum I, caldaria acrea II, ferreum I, sartaginem I, cramalium I, andedam I, farum I, securem I, dolaturam I, tenebros II, scalpam I, asciam I, runcinam I, planam I, falces II, falcicolas III, fussoria II, palas ferro paratas II; utensila lignea sufficienter. Conlaboratu: spelta vetus de anno preterito corbes LXXX, quae possunt fieri de farina pensas CCCC; de anno praesenti spelta corbes LXXXX, quae possunt fieri pensas CCCCL. Ordeo novello ad servitium modios DCC, ad sementem modios DC. Lardum vetus de anno preterito baccones LXXX, novo de nutrimine baccones C, cum minutia et unctis; de censu: baccones CL cum minucia et unctis: sunt simul baccones CCCXXX. Formaticos pensas XXIV.
Translation >>

31. De peculio. Iumenta maiora capita LXXIX, pultrellas trimas XXIV, bimas XII, annotinas XIII, peledros bimos VI, annotinas XII, emissarios vel burdones IV, boves XX, asinos II, vaccas cum vitulis XXX, tauros III, alial animalia X, porcos maiores CL, minores C, verbices cum agnis LXXX, agnos anniculos LVIII, multones LXXXII, capras cum hedis XV, anniculos VI, hircos VI, vasa apium I, aucas XXXX, anantes VI, pullos C, pavones VIII.
Translation >>

32. Invenimus in illo fisco dominicio casam regalem cum cameris II totidemque caminatis, cellarium I, porticus II, curticulam interclusam cum tumino strenue munitam; infra cameras II, cum totidem pisilibus, mansiones feminarum III; capellam ex lapide bene constructam; alias intra curtem casas ligneas II, spicaria IV; horrea II, stabolum I, coquinam I, pistrinum I; curtem sepe munitam cum portis ligneis II et desuper solaria. Lectum paratum I, drappos ad discum parandum I, toaclam I. Utensilia: concas aereas II, poculares II, caldaria aerea II, ferreum I, patellam I, securem I, dolaturam I, tenebrum I, scalprum I, planam I; utensilia lignea ad ministrandum sufficienter. Conlaboratu: spelta vetus anno praeterito corbes XX, quae possunt fieri farina pensas C. Praesenti anno fuerunt de spelta corbes XX; seminavit ex ipsis corbes X, reliqua repperimus. Sigilis modios CLX; seminavit C, reliqua repperimus. Ordeo modios CCCCL; seminavit CCC, reliqua repperimus. Avena modios CC, seminavit totidem. Lardum vetus de praeterito anno baccones LV; novello de nutrimine baccones L, cum minuica et unctis; de censu: baccones XV cum minuica et unctis. Sunt simul baccones tantos.
Translation >>

33. De peculio. Iumenta maiora capita XXXXIV; putrellas trimas X, bimas XII, anniculos XV, poledros bimos VII, emissarios vel burdones II, boves XXIV, vaccas cum vitulis VI, alia animalia V, porcos maiores LXXXX, minores LXX, vervices cum agnis CL, anniculos CC, multones VIII, capras cum hedis XX, anniculos XVI, hircos V, aucas X.
Translation >>

34. Repperimus in illo fisco dominico domum regalem ex lignp ordinabiliter constructam, cameram I, cellarium I, stabolum I, mansiones III, spicaria II, coquinam I, pistrinum I, scuras III. Curtem tunimo circumdatam et desuper sepe munita. Ortum diversi generis insertum arboribus. Portas ligneas II. Vivaria cum piscibus III. Utensilia: concas aereas II, poculares aereos II, cramalium I, andedum I, patellam I, securem I, dolatorum I, tenebrum I, scalprum I, palam ferro paratum; utensila lignea sufficienter. Vestimenta: lectum, paratum I, culcitam I, plumacium I, linteos II, mantile I, mappam I, toaclum I. De conlaboratu: spelta vetus de anno praeterito corbes XX, unde possunt fieri farina pensas C; presenti anno fuerunt spelta corbes XXX: seminavit corbem unum, reliqua repperimus. Ordeo modios DCCC; seminavit modios CCCC, reliqua repperimus. Lardum vetus de praeterito anno baccones CC; novello de nutrimine baccones L cum minuica et unctis; de censu; baccones LXXX cum minuica et unctis.
Translation >>

35. De peculio. Iumenta maiora capita tantum; putrellas trimas tantas; binas X, anniculos XI, peledros de tertio anno tantos; binos X, anniculos V, emissarios II, boves tantos, vaccas cum vitulis tantas; iuvenecos VIII, vitulos anniculos III, taurum I, porcos maiores CL, minores C, verbices cum agnis CL, agnos anniculos CC, multones C, capras cum hedis XXX, anniculos LXXXX, hircos X, aucas XX, anantes IV.
Translation >>

36. Invenimus in Treola fisco dominico casam dominicatam ex lapide optime factam, camaras II cum totidem caminatis, porticum I, cellarium I, torcolarium I, mansiones virorum ex ligno factas III, solarium cum pisile I; alia tecta ex maceria III, spicarum I, scuras II, curtem muro circumdatam cum porta ex lapide facta. Vestimenta: culcitam I, plumacium I, lectarium I, linteum I, copertorium I, bancalem I. Utensilia: ferreolum I, patellam plumbeam I. De vineis dominicis: vino modios DCCXXX; de censu modios D. Canabis libras II.
Translation >>

37. De herbis hortulanis: id est costum, mentam, livesticum, apium, betas, lilium, abrotanum, tanezatum, salviam, satureiam, neptam, savinam, sclareiam, solsequia, mentastram, vittonicam, acrimona, malvas, mismalvas, caulas, cerfolium, coriandrum, porrum, cepas, scalenias, brittolos, alia.
Translation >>

38. De arboribus: pirarios diversi generis, pomarios diversi generis, mispilarios, persicarios, nucarios, prunarios, avelanarios, morarios, cotoniarios, cerisarios.
Translation >>

39. Haec est summa de supradictis villis. Sunt in summa: spelta vetus de praeterito anno corbes tantos, unde possunt fieri de farina pensas tantas; frumentum vetus, et sic de ceteris omnibus, praeteritis et praesentibus vel reliquis numerabis.
Translation >>

 

UPDATED:January 2008
MAINTAINER
This document has been approved by the head of department or section.