School of Historical Studies

Carolingian Polyptyques

Bobbio I


1.1 …bus Ebobiensi monasterio intrinsecus et extrinsecus pertinentibus, qualiter inquistum inventumque est anno Iesus Christi DCCCLXII, tempore domini Hluduici serenissimi augusti, scilicet anno imperii sui tertiodecimo, indicione XV, per suos quosdam idoneos hac fideles missos, qui omnia diligenter inquirentes tam edificia quamque et sacraria thesauros ac res exteriores invenerunt et sub sacramenta fidei firmare fecerunt.
Translation >>

1.2 In primis repertum est ipsud monasterium ordinatum, habens vidilicet solarias VI, casas terraneas XXX; possunt autem ibi seminare per annum modia CCCCX, vinum facit anforas CL, feno carra DC; habetur ibi silva, in qua compertum est sub estimatione posse per bonum tempus saginare porcos […] ; aspitiunt ad ipsud monasterium liberalli XXVIII, reddunt grano quarto per bonum tempus modia CCLX, vinum medietatem anforas V, faciunt per annum opera ebdomadas VIIII, reddunt solidos VIII, pullos XXXVI et ova.
Translation >>

1.3 Sunt namque infra valle ipsius saline quattor, reddit una ex illis ad cunctas necessitates monasterii sal modia CCLXXXIIII, fit ibi per bonum tempus vinum anforas VIII, feno carra XXX; alia reddit seligine modia III XLV, mel sextarios V, cera libras V, facit vinum anforas III, feno carra VIII; tertia reddit spelta modia C, vervices XII, mel congium I, facit vinum anforas IIII, feno carra VIII; quarta reddit sal modia LXVII, facit vinum anforas III.
Translation >>

2 INFRA VALLE AUTEM PREFATI MONASTERII SUNT ORACULA VII

2.1 In oracula sancte Marie potest seminare per annum modia LX, vinum facit per bonum tempus anforas X, feno carra XL, facit opera ad monasterium prout eis imperatur; sunt ibi massarii II, reddunt grano modia VIII, vinum anforas V, denarios VIII, pullos IIII et ova; est alia sors que reddit grano sextarios XII, cera libram I; est ibi sors una, rddit grano modia IIII, vinum congios IIII, denarios VI, pullos II et ova; opera faciunt prout eis imperatur.
Translation >>

2.2 In oracula sancti Martini potest seminare per annum modia LVI, vinum facit per bonum tempus anforas XV, feno carra […] facit opera ad monasterium […] quod ei imperatur; sunt ibi massarii VIII, reddunt grano quarto modia XXVI, vinum anforas IIII, solidum I, pullos   […] et ov; faciunt opera per ebdomadam dies III.
Translation >>

3 NUNC DE CELLIS EXTERIORIBUS

3.1 In Castellione cella, potest seminare per annum modia VIII, vinum per bonum tempus anforas VIIII, feno carrum I, oleo libras XL; sunt ibi liberalli IIII, reddunt vinum per bonum tempus anforas IIII et media, oleo libras XLI, faciunt opera dies VIII.
Translation >>

3.2 In Monte Longo cella in honore sancte Maria, potest seminare per annum modia LX, vinum facit anforas XV, feno carra XX; habetur ibi silva ad mille porcos saginandum, exeunt de ipsa silva per bonum tempus animalia XX, caseum librae LX; sunt ibi liberalli II, massarii XVII, reddunt grano modia LXXVIII, vinum per bonum tempus anforas XXXVI, solidos XI, denarios VIII, pullos XXVII et ova, faciunt opera ebdomadas II; sunt absentes II, qui reddunt grano tertio modia VIII, vinum medietatem; et arimanni III, qui de suo proprio pontem fatiunt in Papia, cum parte monasterii; sunt liberalli, massarii, arimanni atque absentes pariter cum domo coltili XXVII.
Translation >>

4 DE XENODOCHIIS

4.1 In Placentia xenodochium in honore sancte Resurrectionis, potest seminare per annum modia L, feno carra II, sunt ibi libellarii VI, absentes V, reddunt per bonum tempus tertio graqno modia CVIII, vinum anforas XXX, solidos V, denarios II, pullos XIIII et ova; pascuntur inde pauperes per kalendas XII.
Translation >>

4.2 In Papia xenodochium sancti Columbani, habet domo coltilem I, potest seminare per annum modia XVIII, vinum per bonum tempus anforas XX, feno carra XXIIII; est ibi silva ad XL porcos saginandum; sunt ibi liberalli VIII, massarii IIII, absens I, reddunt grano tertio modia CVI, vinum anforas XXVIII, solidos VII, denarios X, pullos XIIII et ova; faciunt opera prout eis imperatur; pascuntur inde pauperes per kalendas CC; sunt liberalli et massarii cum domo coltili XIII, absente I.
Translation >>

5 Summa de hoc quod fratres habere videntur ad suos usus:

5.1 est terra ad seminandum modia mille DCCCLXXIII vinum inter domo coltiles et massarios atque absentes anforas mille LXXIIII, congios IIII, feno carra super totum mille CCCCXCIIII; est silva ad porcos saginandum duo militia DCCCXC; sunt massarii libellarii atque absentes pariter cum domo coltilibus DCX; reddunt grano modia duo milia DCCCXX, sextarios III; et est argentum libras X, solidum I, denarios IIII, pullos DCCCLXXXVIIII, oleo libras duo milia DCCCLXXXV, formatico libras CLXXIIII, frisk LX.
Translation >>

5.2 Est terra ad seminandum modia CXLVIII, vinum inter domo coltiles et massarios anforas CLIIII, feno carra LXIIII; est silva ad porcos saginandum DCXXX; sunt massarii libellarii atque absentes LXII, reddunt modia CCCCXXXVIII, argentum solidos XVII, denarios XI, pullos CX et ova, formaticos libras CLX.

Translation >>

 

UPDATED:January 2008
MAINTAINER
This document has been approved by the head of department or section.